Seminario de Lírica Europea Medieval

Seminario de Lírica Europea Medieval

de la Facultad de Humanidades y Ciencias de la Educación (UNLP)


Un recorrido por la poesía latina y vernácula (siglos V - XIV)

Desde los himnos ambrosianos hasta las canciones del otoño medieval, un paseo didáctico, “exótico” y “fundamental” al mismo tiempo, que recala en textos raramente incluidos en los programas de estudios y que, no obstante, constituyen hitos literarios y estéticos indispensables para la comprensión de la historia literaria y artística de las distintas nacionalidades europeas.

21 de marzo de 2012

Boethii De Consolatione Philosophiae. Liber I

Liber Primus
Prosa 4. Meter 5. Prosa 5
...
[43] At vero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita, sed fortunae spectat eventum eaque tantum iudicat esse provisa, quae felicitas commendaverit. Quo fit, ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. [44] Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse adversae fortunae sarcinam, quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt, meruisse creduntur. [45] Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus , existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli. [46] Videre autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque novis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, verum ipsa etiam defensione privatos. Itaque libet exclamare:


O stelliferi conditor orbis,
Qui perpetuo nixus solio
Rapido caelum turbine versas
Legemque pati sidera cogis,

[5] Ut nunc pleno lucida cornu,
Totis fratris obvia flammis
Condat stellas luna minores,
Nunc obscuro pallida cornu
Phoebo propior lumina perdat.

[10] Et qui primae tempore noctis
Agit algentes Hesperos ortus,
Solitas iterum mutet habenas
Phoebi pallens Lucifer ortu.
Tu frondifluae frigore brumae

[15] Stringis lucem breviore mora;
Tu, cum fervida venerit aestas,
Agiles nocti dividis horas.
Tua vis varium temperat annum,
Ut, quas Boreae spiritus aufert,

[20] Revehat mites Zephyrus frondes,
Quaeque Arcturus semina vidit,
Sirius altas urat segetes.
Nihil antiqua lege solutum
Linquit propriae stationis opus.

[25] Omnia certo fine gubernans
Hominum solos respuis actus
Merito rector cohibere modo.
Nam cur tantas lubrica versat
Fortuna vices? Premit insontes

[30] Debita sceleri noxia poena;
At perversi resident celso
Mores solio sanctaque calcant
Iniusta vice colla nocentes.
Latet obscuris condita virtus

[35] Clara tenebris iustusque tulit
Crimen iniqui!
Nil periuria, nil nocet ipsis
Fraus mendaci compta colore.
Sed cum libuit viribus uti,

[40] Quos innumeri metuunt populi
Summos gaudent subdere reges.
O iam miseras respice terras,
Quisquis rerum foedera nectis.
Operis tanti pars non vilis

[45] Homines quatimur fortunae salo.
Rapidos, rector, comprime fluctus,
Et quo caelum regis immemsum,
Firma stabiles foedere terras.

[1] Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota: [2] Cum te, inquit, maestum lacrimantemque vidissem, ilico miserum exsulemque cognovi. Sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. [3] Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es, sed aberrasti, ac si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. [4] Si enim cuius oriundo sis patriae, reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς, qui frequentia civium, non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. [5] An ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exsulare non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus est, ne exsul esse mereatur. At quisquis inhabitare eam velle desierit, pariter desinit etiam mereri. [6] Itaque non tam me loci huius quam tua facies movet, nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros, sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocavi.

No hay comentarios:

Publicar un comentario